- INFIBULATIO
- INFIBULATIOolim in Citharoedis usitata, rum quaestus, rum vocis gratiâ: Iuv. l. 2. Sat. 6. v. 73.Solvitur bis magno Comoedi fibula, sunt quaeChrysogonum cantare vetent.Rationem infibulandi monstravit C. Cels. l. 7. c. 25. qui hoc quidem saepius inter supervacua. quam inter necessaria esse, testatus est: cuiusmodi erat, quod insectatur Plin. l. 33. c. 12. adhibitas argenteas fibulas mancipus adtransitum virilitatis. Pign. ramen non nisi aereas se vidilse ait, quarum etiam speciem exhibet. Vetus Gloss. ad illa Iuv. l. 2. Sat. 6. v. 377.--- --- -- Nullius fibula duratVocem vendentis Praetoribus:scriptum reliquit: Fibulam dici circellos, quos Tragoedi in pene habent ut coitum non faciant, ne vocem perdant. Er certe circelli quos recenser, aptiores fuêrunt, et quia leves erant, minimeque onerosi et quia leligiosos nescio quos Turcarum, quos illi Calender vocant, huiusmodi annulis ferreis s. cuprtnis, addo etiam argenteis, infibulare sese ad aucupandam apud populares suos opinionem fanctitatis. Unde et fibulas, quae apud Verget. leguntur, in Veterinaria l. 2. c. 15. et 31. circellorum speciem prae se tulisse multa faciunt, ut credamus, Illae sane, quas Musicorum vocat praefatus Auctor, thecam adnexam quandoque habuêrunt, quae nudorum virilia includeret, Mart. l. 11. Epigr. 76/ Cuius epigraphe in Caeliam v. 8., cuius vicem supplevit aliquando aluta, teste eodem l. 7. Epigr, 34. Cuius epigraphe in Matroniam. Hactenus Pign. Comm. de Servis, Vide quoque supra in voce Fibula.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.